CATOMO LEVARI (in) seu CATOMO SUSPENDI

CATOMO LEVARI (in) seu CATOMO SUSPENDI
in CATOMO LEVARI, seu CATOMO SUSPENDI
in Actis S. Babylae Martyris, c. 2. num. 6. Rex iussit tres infantes levari in catomo, et primo dari duodecim plagas, secundo autem novem, etc. et apud Adonem ac Bedam 18. Nov. Catomô suspendi eum ac verberari et postremo etiam decollari iussit: quibusdam est in alienos humeros attolli; melius idem cum catomidiari, de quo diximus: Unde et Scaliger formulam hanc loquendi intelligendam censet de iis, qui flagris caedebantur funibus utrinque a terra levati, atque ita suspensi, ut cervices a terra longius, quam pedes, extarent. Sic Nic. alemannus, Notis ad Anecdota Procopii, p. 85. 1. Edit. κατ᾿ ὤμους καὶ νῶτα caedi, ait esse μετέωρον αἴρεςθαι, sublimem pendere, quomodo pueri in ludo literario vapulare solent, ex eodem Procopio et ex Nicephori Constantinopol. Breviario. Et sane ita etiamnum pueri vapulaturi a duobus valentioribus condiscipulis in sublime educuntur, nudatô tergô ut verbera excipiaut. Neque aliter Prudentius, Hymnô 14. de S. Romano, v. 696.
Vix haec profatus, pusionem, praecipit,
Sublime tollant, et manu pulsent nates,
Tenerumque diris ictibus tergum secent.
Vide praeter ea, quae supra diximus, plura apud Ios. Scaligerum, Epist. 144. et 146. ac Chiffletium ad Victor. laudatos Carolo du Fresne in Glossario, aliquid etiam infra, voce Verbera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”